Symbolum Athanasianum
Quicúmque vult salvus esse,
ante ómnia opus est, ut téneat cathólicam fidem:
Quam nisi quisque íntegram inviolatámque serváverit,
absque dúbio in ætérnum períbit.
Fides autem cathólica hæc est:
ut unum Deum in Trinitáte et Trinitátem in unitáte venerémur.
Neque confundéntes persónas,
neque substántiam separántes.
Alia est enim persóna Patris, ália Fílii,
ália Spíritus Sancti:
Sed Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti una est divínitas,
æquális glória, coætérna majéstas.
Qualis Pater, talis Fílius,
talis Spíritus Sanctus.
Increátus Pater, increátus Filius,
increátus Spíritus Sanctus.
Imménsus Pater, imménsus Fílius,
imménsus Spíritus Sanctus.
Ætérnus Pater, ætérnus Fílius,
ætérnus Spíritus Sanctus.
Et tamen non tres ætérni,
sed unus ætérnus.
Sicut non tres increáti, nec tres imménsi,
sed unus increátus, et unus imménsus.
Simíliter omnípotens Pater, omnípotens Fílius,
omnípotens Spíritus Sanctus.
Et tamen non tres omnipoténtes,
sed unus omnípotens.
Ita Deus Pater, Deus Fílius,
Deus Spíritus Sanctus.
Et tamen non tres Dómini:
sed unus est Dóminus.
Quia, sicut singillátim unamquámque persónam Deum ac
Dóminum confitéri christiána veritáte compéllimur:
ita tres Deos aut Dóminos dícere cathólica religióne prohibémur.
Pater a nullo est factus:
nec creátus, nec génitus.
Fílius a Patre solo est:
non factus, nec creátus, sed génitus.
Spíritus Sanctus a Patre et Fílio:
non factus, nec creátus, nec génitus, sed procédens.
Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Fílius, non tres Fílii:
unus Spíritus Sanctus, non tres Spíritus Sancti.
Et in hac Trinitáte nihil prius aut postérius, nihil majus aut minus:
sed totæ tres persónæ coætérnæ sibi sunt et coæquáles.
Ita ut per ómnia, sicut iam supra dictum est,
et únitas in Trinitáte, et Trínitas in unitáte veneránda sit.
Qui vult ergo salvus esse,
ita de Trinitáte séntiat.
Sed necessárium est ad ætérnam salútem,
ut Incarnatiónem quoque Dómini nostri Jesu Christi fidéliter credat.
Est ergo fides recta, ut credámus et confiteámur,
quia Dóminus noster Jesus Christus, Dei Fílius, Deus et homo est.
Deus est ex substántia Patris ante sæcula génitus:
et homo est ex substántia matris in sæculo natus.
Perfectus Deus, perféctus homo:
ex ánima rationáli et humana carne subsístens.
Æquális Patri secúndum divinitátem:
minor Patre secúndum humanitátem.
Qui, licet Deus sit et homo,
non duo tamen, sed unus est Christus.
Unus autem non conversióne divinitátis in carnem;
sed assumptióne humanitátis in Deum.
Unus omníno, non confusióne substántiæ,
sed unitáte persónæ.
Nam sicut ánima rationális et caro unus est homo:
ita Deus et homo unus est Christus.
Qui passus est pro salúte nostra: descendit ad inferos:
tertia die resurréxit a mórtuis.
Ascendit ad cælos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipoténtis:
inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos.
Ad cujus advéntum omnes hómines resúrgere habent cum corpóribus suis:
et redditúri sunt de factis própriis ratiónem.
Et qui bona egérunt, ibunt in vitam ætérnam:
qui vero mala, in ignem ætérnum.
Hæc est fides cathólica,
quam nisi quisque fidéliter firmitérque credíderit,
salvus esse non póterit.
Glória Patri.
Psalmus 90
QUI habitat in adjutorio Altissimi, * in protectione Dei caeli commorabitur.
Dicet Domino: susceptor meus es tu, et refugium meum: * Deus meus sperabo in eum.
Quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium, * et a verbo aspero.
Scapulis suis obumbrabit tibi: * et sub pennis ejus sperabis.
Scuto circumdabit te veritas ejus: * non timebis a timore nocturno.
A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris: * ab incursu, et dæmonio meridiano.
Cadent a latere tuo mille, et decem milia a dextris tuis: * ad te autem non appropinquabit.
Verumtamen oculis tuis considerabis: * et retributionem peccatorum videbis.
Quoniam tu es Domine, spes mea: * Altissimum posuisti refugium tuum.
Non accedet ad te malum * et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
Quoniam angelis suis mandabit de te: * ut custodiant te in omnibus viis tuis.
In manibus portabunt te: * ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Super aspidem et basiliscum ambulabis: * et conculcabis leonem et draconem.
Quoniam in me speravit, liberabo eum: * protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
Clamabit ad me, et ego exaudiam eum: * cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum.
Longitudine dierum replebo eum: * et ostendam illi salutare meum.
Psalmus 67
Exsúrgit Deus, dissipántur inimíci ejus,
et fúgiunt qui odérunt eum, a fácie ejus.
Sicut dispérgitur fumus, dispérguntur, sicut díffluit cera ante ignem,
sic péreunt peccatóres ante Deum.
Justi autem lætántur, exsúltant in conspéctu Dei,
et delectántur in lætítia.
Cantáte Deo, psállite nómini ejus;
stérnite viam ei qui véhitur per desértum,
Cui nomen est Dóminus,
et exsultáte coram eo.
Pater orphanórum et tutor viduárum
Deus est in habitáculo sancto suo.
Deus domum parat derelíctis, edúcit captivos ad prosperitátem:
rebélles tantum degunt in tórrida terra.
Deus, cum exíres ante pópulum tuum,
cum incéderes per desértum,
Terra mota est, cæli quoque stillárunt ante Deum,
trémuit Sinai ante Deum, Deum Israël.
Plúviam copiósam demisísti, Deus, in hereditátem tuam,
et fatigátam tu refecísti.
Grex tuus habitávit in ea,
parásti eam in bonitáte tua páuperi, Deus.
Dóminus profert verbum;
læta nuntiántium multitúdo est magna:
“Reges, exercítuum fúgiunt, fúgiunt;
et incolæ domus dívidunt prædam.
Dum quiescebátis inter caulas gregum, alæ colúmbæ nitébant argénto,
et pennæ ejus flavóre auri.
Dum Omnípotens illic dispergébat reges,
nives cecidérunt in Salmon!”
Montes excélsi sunt montes Basan,
clivósi montes sunt montes Basan:
Cur invidiósi aspícitis, montes clivósi, montem in quo habitáre plácuit Deo,
immo in quo habitábit Dóminus semper?
Currus Dei myríades sunt, mille et mille:
Dóminus de Sinai in sanctuárium venit.
Ascendísti in altum, duxísti captívos, accepísti in donum hómines,
vel eos qui nolunt habitáre apud Dóminum Deum.
Benedíctus Dóminus per síngulos dies:
portat ónera nostra Deus, salus nostra!
Deus noster est Deus qui salvat,
et Dóminus Deus dat evasiónem a morte.
Profécto, Deus confríngit cápita inimicórum suórum,
vérticem capillátum ejus qui ámbulat in delíctis suis.
Dixit Dóminus: “Ex Basan redúcan,
redúcam e profúndo maris,
Ut intíngas pedem tuum in sánguine,
ut linguis canum tuórum sit pórtio ex inimícis”.
Vident ingressum tuum, Deus,
ingressum Dei mei, regis mei, in sanctum:
Præcédunt cantóres, postrémi sunt citharoédi,
in médio puéllæ týmpana sonant.
“In coétibus festívis benedícite Deo,
Dómino vos, ex Israël nati”.
Ibi est Benjamin, mínimus natus, præcédens eos, príncipes Juda cum turmis suis,
príncipes Zabulon, príncipes Néphtali.
Exsere, Deus, poténtiam tuam,
poténtiam, Deus, qui operáris pro nobis.
Propter templum tuum, quod est in Jerúsalem,
tibi ófferant reges múnera!
Increpa feram arúndinis,
turmam taurórum cum vítulis populórum,
Prostérnat se cum láminis argénti:
dissipa gentes quæ bellis lætántur.
Véniant magnátes ex Ægýpto,
Æthiópia exténdat manus suas ad Deum.
Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino,
qui véhitur per cælos, cælos antíquos!
Ecce, edit vocem suam, vocem poténtem:
“Agnóscite poténtiam Dei!”
Super Israël majéstas ejus,
et poténtia ejus in núbibus.
Timéndus est Deus e sancto suo, Deus Israël;
ipse poténtiam dat et robur pópulo suo:
benedictus Deus:
Glória Patri.
Psalmus 69
Placeat tibi, Deus, ut eripias me;
Domine, ad adjuvandum me festina.
Confundantur, et erubescant,
Qui quærunt vitam meam.
Cedant retrorsum, et pudore afficiantur,
Qui delectantur malis meis.
Recedant confusione operti,
Qui dicunt mihi: Vah, vah!
Exsultent et lætentur de te
Omnes qui quærunt te;
Et dicant semper: « Magnificetur Deus »,
Qui desiderant auxilium tuum.
Ego autem miser sum et pauper,
Deus, succurre mihi!
Adjutor meus et liberator meus es tu:
Domine, ne tardaveris.
Psalmus 53
Deus, in nomine tuo salvum me fac,
Et virtute tua age causam meam.
Deus, audi orationem meam;
Auribus percipe verba oris mei.
Nam superbi insurrexerunt contra me,
Et violenti quæsierunt vitam meam;
Non proposuerunt Deum ante oculos suos.
Ecce, Deus adjuvat me,
Dominus sustentat vitam meam.
Retorque malum in adversarios meos,
Et pro fidelitate tua destrue illos.
Voluntarie sacrificabo tibi,
Celebrabo nomen tuum, Domine, quia bonum est.
Nam ex omni tribulatione eripuit me,
Et inimicos meos confusos vidit oculus meus.
Psalmus 117
Alleluja!
Gratias agite Domino, quia bonus est;
Quia in æternum misericordia ejus.
Dicat domus Israël:
« In æternum misericordia ejus».
Dicat domus Aaron:
« In æternum misericordia ejus».
Dicant qui timent Dominum:
« In æternum misericordia ejus ».
De tribulatione invocavi Dominum;
Exaudivit me Dominus et liberavit me.
Dominus mecum est: non timeo;
Quid faciat mihi homo?
Dominus mecum est, adjutor meus,
Et ego confusos videbo inimicos meos.
Melius est confugere ad Dominum,
Quam confidere in homine.
Melius est confugere ad Dominum
Quam confidere in principibus.
Omnes gentes circumvenerunt me;
In nomine Domini contrivi eos.
Undique circumvenerunt me:
In nomine Domini contrivi eos.
Circumvenerunt me sicut apes;
Adusserunt, sicut ignis spinas:
In nomine Domini contrivi eos.
Pulsus, impulsus sum, ut caderem;
Sed Dominus adjuvit me.
Robur meum et fortitudo mea est Dominus;
Et factus est mihi salvator.
Vox exsultationis et salutis
In tabernaculis justorum.
Dextera Domini fortiter egit,
Dextera Domini erexit me,
Dextera Domini fortiter egit,
Non moriar, sed vivam;
Et enarrabo opera Domini.
Castigavit, castigavit me Dominus,
Sed morti non tradidit me.
Aperite mihi portas justitiæ:
Ingressus per eas gratias agam Domino.
Hæc est porta Domini,
Justi intrabunt per eam.
Gratias agam tibi, quod audisti me,
Et factus es mihi salvator.
Lapis, quem reprobaverunt ædificantes,
Factus est caput anguli.
A Domino factum est istud;
Est mirabile in oculis nostris.
Hic est dies quem fecit Dominus;
Exsultemus, et lætemur de eo.
O Domine, salvum fac;
O Domine, da prosperitatem!
Benedictus qui venit in nomine Domini:
Benedicimus vobis e domo Domini.
Deus est Dominus, et illuxit nobis.
Ordinate pompam cum frondibus densis
Usque ad cornua altaris.
Deus meus es tu, et gratias ago tibi;
Deus meus, laudibus te extollo.
Gratias agite Domino, quia bonus est;
In æternum misericordia ejus.
Psalmus 34
Certa, Dómine, contra certántes mecum,
impúgna impugnántes me.
Apprehénde clípeum et scutum,
et exsúrge in auxilium meum.
Vibra lánceam et cóibe persequéntes me,
dic ánimæ meæ: “Salus tua ego sum”.
Confundántur et erubéscant qui quærunt vitam meam,
cedant retrórsum et afficiántur pudóre qui cógitant mihi mala.
Sint velut pálea ante ventum,
cum ángelus Dómini pellet eos.
Sit via illórum tenebrósa et lúbrica,
cum ángelus Dómini insectábitur eos.
Nam sine causa tetendérunt mihi rete suum,
sine causa fodérunt fóveam vitæ meæ.
Véniat illis intéritus improviso, et rete, quod tetendérunt, cápiat ipsos;
in fóveam, quam fodérunt, ipsi cadant.
Anima autem mea exultábit in Dómino,
lætábitur de auxílio ejus.
Omnes vires meæ dicent: “Dómine, quis símilis tibi,
Qui éripis míserum a præpoténte,
míserum et páuperem a prædatóre”.
Surrexerunt testes violénti:
quorum non eram cónscius, a me quærébant.
Retribuébant mihi mala pro bonis:
desolatiónem ánimæ meæ.
Ego autem, cum illi ægrotárent, induébar cilício, affligébam jejúnio ániman meam
et preces intra me fundébam.
Velut pro amíco, fratre meo, incedébam tristis,
velut qui luget matrem, mæstus incurvábar.
Sed cum vacillárem ego, lætáti sunt et convenérunt,
convenérunt contra me percutiéntes inopinántem.
Dilaniábant me neque cessabánt, tentábant me, irridébant mihi
frendéntes contra me déntibus suis.
Dómine, quámdiu aspícies?
Éripe ánimam meam a rugiéntibus, a leónibus vitam meam.
Grátias agam tibi in cœtu magno,
in pópulo multo te laudábo.
Ne gáudeant de me inimíci mei injústi:
ne óculis ánnuant qui me odérunt sine causa.
Neque enim quæ pacis sunt loquúntur,
et contra quiétum terræ fraudes meditántur.
Et dilátant contra me os suum,
dicunt:Vah! Vah! Óculis nostris vídimus!”
Vidísti, Dómine! Noli silére,
Dómine, noli esse procul a me!
Exspergícere et evígila ad defensiónem meam,
Deus meus et Dóminus meus, pro causa mea!
Júdica me secúndum justítiam tuam, Dómine;
Deus meus, ne læténtur de me!
Ne cógitent in corde suo: “Vah! Quod desiderávimus!”
ne dicant: “Devorávimus eum”.
Confundántur et erubéscant omnes símul,
qui lætántur de malis meis;
Induántur confusióne et ignomínia,
qui se extóllunt contra me.
Exsúltent et læténtur qui favent causæ meæ,
et dicam semper:
“Magnificétur Dóminus,
qui favet salúti servi sui”.
Et lingua mea enuntiábit justítiam tuam,
perpétuo laudem tuam.
Glória Patri.
Psalmus 30
Ad te, Dómine, confúgio: ne confúndar in ætérnum;
in justítia tua libera me!
Inclína ad me aurem tuam,
festína, ut erípas me.
Esto mihi petra refúgii,
arx muníta ut salves me.
Nam tu es petra mea et arx mea,
et propter nomen tuum dedúces me et díriges me.
Edúces me e reti quod abscondérunt mihi,
quia tu es refúgium meum.
In manus tuas comméndo spíritum meum:
liberábis me, Dómine, Deus fidélis.
Odísti eos qui colunt idóla vana;
ego autem in Dómino confido.
Exsultábo et lætábor de miseratióne tua, quóniam respexísti misériam meam,
adjuvísti in angústiis ánimam meam,
Nec tradidísti me in manum inimíci,
sed statuísti in loco spatióso pedes meos.
Miserére mei, Dómine, quia in angústiis sum;
mæróre tabéscit óculus meus, ánima mea et corpus meum.
Etenim ærúmna consúmitur vita mea,
et anni mei gémitu.
Defécit in afflictióne robur meum,
et ossa mea tabuérunt.
Omnibus inimícis meis factus sum oppróbrium, vicinis meis ludibrium, et terror notis meis;
qui foris vident me, aufúgiunt a me.
Oblivióne éxcidi ex corde, quasi mórtuus,
factus tamquam vas confráctum.
Etenim audívi síbilum multórum – terror est úndique!
conveniéntes simul contra me, vitam meam auférre meditáti sunt.
Ego autem in te confido, Dómine;
dico: Deus meus es tu.
In manu tua sortes meæ:
éripe me de manu inimicórum meórum et a persequéntibus me.
Serénum præbe vultum tuum servo tuo,
salva me in misericórdia tua.
Dómine, ne confúndar, quia invocávi te;
confundántur ímpii, conticéscant, acti ad ínferos.
Muta fiant lábia mendácia,
Quæ loquúntur contra justum insolénter in supérbia et contémptu.
Quam magna est bónitas tua, Dómine,
quam reservásti timéntibus te,
Quam præstas confugiéntibus ad te,
in conspéctu hóminum.
Prótegis eos protectióne vultus tui
a conspiratióne virórum,
Occúltas eos in tentório
a júrgio linguárum.
Benedíctus Dóminus, quia mirábilem præbuit mihi
misericórdiam suam in urbe muníta.
Ego autem dixi in trepidatióne mea:
“Abscíssus sum a conspéctu tuo”.
Tu vero audísti vocem obsecratiónis meæ,
cum clamárem ad te.
Dilígite Dóminum, omnes sancti ejus!
fidéles consérvat Dóminus.
Sed retríbuit abundánter
agéntibus supérbe.
Confortámini et roborétur cor vestrum
omnes, qui sperátis in Dómino.
Glória Patri.
Psalmus 21
Deus meus, Deus meus, quare me dereliquísti?
Longe abes a précibus, a verbis clamóris mei.
Deus meus, clamo per diem, et non exáudis,
et nocte, et non atténdis ad me.
Tu autem in sanctuário hábitas,
laus Israël.
In te speravérunt patres nostri,
speravérunt et liberásti eos;
Ad te clamavérunt et salvi facti sunt,
in te speravérunt et non sunt confúsi.
Ego autem sum vermis et non homo,
oppróbrium hóminum et despéctio plebis.
Omnes vidéntes me derídent me,
diducunt lábia, ágitant caput:
“Confídit in Dómino: líberet eum,
erípiat eum, si díligit eum”.
Tu útique duxísti me inde ab útero;
secúrum me fecísti ad úbera matris meæ.
Tibi tráditus sum inde ab ortu,
ab útero matris meæ Deus meus es tu.
Ne longe stéteris a me, quónian tríbulor;
prope esto: quia non est adjútor.
Circúmstant me juvénci multi,
tauri Basan cingunt me.
Apériunt contra me os suum,
sicut leo rapax et rúgiens.
Sicut aqua effúsus sum,
et disjúncta sunt ómnia ossa mea;
Factum est cor meum tamquam cera
liquéscit in viscéribus meis.
Aruit tamquam testa guttur meum et lingua mea adhæret fáucibus meis,
et in púlverem mortis deduxísti me.
Etenim circúmstant me canes multi,
catérva male agéntium cingit me.
Fodérunt manus meas et pedes meos,
dinumeráre possunt ómnia ossa mea.
Ipsi vero aspíciunt et vidéntes me lætántur; dívidunt sibi induménta mea,
et de veste mea mittunt sortem.
Tu autem, Dómine, ne longe stéteris:
auxílium meum, ad juvándum me festina.
Eripe a gládio ánimam meam,
et de manu canis vitam meam;
Salva me ore leónis
et me míserum a córnibus bubalórum.
Enarrábo nomen tuum frátribus meis,
in médio cœtu laudábo te.
“Qui timétis Dóminum, laudáte eum; univérsum semen Jacob, celebráte eum:
timéte eum, omne semen Israël.
Neque enim sprevit nec fastidívit misériam míseri;
neque abscóndit fáciem suam ab eo
et, dum clamávit ad eum, audívit eum”.
Ad te venit laudátio mea in cœtu magno,
vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.
Edent páuperes et saturabúntur; laudábunt Dóminum, qui quærunt eum:
“vivant corda vestra in sæcula”.
Recordabúntur et converténtur ad Dóminum
univérsi fines terræ;
Et procúmbent in conspéctu ejus
univérsæ famíliæ géntium,
Quóniam Dómini est regnum,
et ipse dominátur in géntibus.
Eum solum adorábunt omnes qui dórmiunt in terra,
coram eo curvabúntur omnes, qui descéndunt in púlverem.
Et ánima mea ipsi vivet
semen meum sérviet ei,
Narrábit de Dómino generatióni ventúræ,
et annuntiábunt justítiam ejus pópulo, qui nascétur: “Hæc fecit Dóminus”.
Glória Patri.
Psalmus 3
Dómine, quam multi sunt qui tríbulant me,
multi insúrgunt advérsum me!
Multi sunt qui de me dicunt:
“Non est salus ei in Deo”.
Tu autem, Dómine, clípeus meus es,
glória mea, qui érigis caput meum.
Voce mea ad Dóminum clamávi,
et exaudívit me de monte sancto suo.
Ego decúbui et obdormívi:
exsurréxi, quia Dóminus susténtat me.
Non timébo mília pópuli,
Quæ in circúitu contra me consístunt.
Exsúrge, Dómine!
Salvum me fac, Deus meus!
Nam maxíllam percussísti ómnium adversántium mihi,
dentes peccatórum confregísti.
Penes Dóminum est salus:
Super pópulum tuum sit benedíctio tua!
Glória Patri.
Psalmus 10
Ad Dóminum confúgio; quómodo dícitis ánimæ meæ:
“Tránsvola in montem sicut avis!
Ecce enim peccatóres tendunt arcum, ponunt sagíttam suam super nervum,
ut sagíttent in obscúro rectos corde.
Quando fundaménta evertúntur,
justus quid fácere valet?”
Dóminus in templo sancto suo;
Dóminus in cælo sedes ejus.
Oculi ejus respíciunt,
pálpebræ ejus scrutántur fílios hóminum.
Dóminus scrutátur justum et ímpium;
qui díligit iniquitátem, hunc odit ánima ejus.
Pluet super peccatóres carbónes ignítos et sulphur;
ventus æstuans pars cálicis eórum.
Nam justus est Dóminus, justítiam díligit;
recti vidébunt fáciem ejus.
Glória Patri.
Psalmus 12
Quoúsque, Dómine, obliviscéris mei omníno?
quoúsque abscóndes fáciem tuam a me?
Quoúsque volvam dolóres in ánima mea,
mærórem in corde meo cotídie?
Quoúsque se extóllet inimícus meus super me?
réspice, exáudi me, Dómine, Deus meus!
Illústra óculos meos, ne obdórmiam in morte,
ne dicat inimícus meus: “devíci eum”;
Ne exsúltent adversárii mei, quod corrúerim:
cum confísus sim in misericórdia tua.
Exsúltet cor meum de auxílio tuo;
cantem Dómino, qui bona tríbuit mihi.
Glória Patri.
ORATIO POST LIBERATIONEM
ORÁMUS te, Deus omnípotens, ut spíritus iniquitátis ámplius non hábeat potestátem in hoc fámulo tuo N. (hac fámula tua N.), sed ut fúgiat, et non revertátur: ingrediatur in eum (eam), Dómine, te jubénte, bónitas et pax Dómini nostri Jesu Christi, per quem redémpti sumus, et ab omni malo non timeámus, quia Dóminus nobiscum est: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculorum.
R. Amen.