Rituali di Esorcismo

Il potere dei Rituali di Esorcismo: come liberarsi dalle energie negative

149 minuti di lettura

Testo del Ritus exorcizandi obsessos a daemonio

R I T U A L E    R O M A N U M
PAULI V PONTIFICIS MAXIMI
JUSSU EDITUM
ALIORUMQUE PONTIFICUM
CURA RECOGNITUM
ATQUE AUCTORITATE
SSMI D.N. PII PAPAE XI
AD NORMAM CODICIS JURIS CANONICI
ACCOMODATUM

EDITIO TYPICA

ROMAE
TYPIS POLYGLOTTIS VATICANIS
MDCCCCXVI

Caput I

De exorcizandis
obsessis a dæmonio

SACERDOS, de peculiari et expressa Ordinarii licentia, vexatos a dæmone exorcizaturus, ea qua par est pietate, prudentia, ac vitæ integritate præditus esse debet: qui non sua, sed divina fretus virtute, ab omni rerum humanarum cupiditate alienus, tam pium opus ex caritate constanter et humiliter exsequatur. Hunc præterea maturæ ætatis esse decet, et non solum officio, sed etiam morum gravitate reverendum.

  1. Ut igitur suo munere recte fungatur, cum alia multa sibi utilia documenta, quæ brevitatis gratia hoc loco prætermittuntur, ex probatis auctoribus, et ex usu noscere studeat; tum hæc pauca magis necessaria diligenter observabit.
  2. In primis, ne facile credat, aliquem a dæmonio obsessum esse, sed nota habeat ea signa, quibus obsessus dignoscitur ab iis, qui vel atra bile, vel morbo aliquo laborant. Signa autem obsidentis dæmonis sunt: ignota lingua loqui pluribus verbis, vel loquentem intelligere; distantia, et occulta patefacere; vires supra ætatis seu conditionis naturam ostendere; et id genus alia, quæ cum plurima concurrunt, majora sunt indicia.
  3. Hæc autem ut magis cognoscat, post unum aut alterum exorcismum interroget obsessum, quid senserit in animo, vel in corpore, ut sciat etiam, ad quænam verba magis diaboli conturbentur, ut ea deinceps magis inculcet ac repetat.
  4. Advertat, quibus artibus ac deceptionibus utantur dæmones ad Exorcistam decipiendum: solent enim ut plurimum fallaciter respondere, et difficile se manifestare, ut Exorcista diu defatigatus desistat; aut infirmus videatur non esse a dæmonio vexatus.
  5. Aliquando postquam sunt manifesti, abscondunt se, et relinquunt corpus quasi liberum ab omni molestia, ut infirmus se omnino esse liberatum: sed cessare non debet Exorcista, donec viderit signa liberationis.
  6. Aliquando etiam dæmones ponunt quæcumque possunt impedimenta, ne infirmus se subjiciat exorcismis, vel conantur persuadere infirmitatem esse naturalem; interdum, durante exorcismo, faciunt ut dormiat infirmus, et ei visionem aliquam ostendunt, subtrahendo se, ut infirmus liberatus videatur.
  7. Aliqui ostendunt factum maleficium, et a quibus sit factum, et modum ad illud dissipandum: sed caveat, ne ob hoc ad magos, vel ad sagas, vel ad alios, quam ad Ecclesiæ ministros confugiat, aut illa superstitione, aut alio modo illicito utatur.
  8. Quandoque diabolus infirmum quiescere, et suscipere sanctissimam Eucharistiam permittit, ut discessisse videatur. Denique innumerabiles sunt artes et fraudes diaboli ad decipiendum hominem, quibus ne fallatur, Exorcista cautus esse debet.
  9. Quare memor, Dominum nostrum dixisse, genus esse dæmoniorum, quod non ejicitur nisi per orationem et jejunium (Matth. 17, 20), hæc duo potissimum remedia ad impetrandum divinum auxilium, dæmonesque pellendos, exemplo Sanctorum Patrum, quoad ejus fieri poterit, tum per se, tum per alios curet adhiberi.
  10. In ecclesiam, si commode fieri potest, vel in alium religiosum et honestum locum seorsum a multitudine perductus energumenus exorcizetur; sed si sit ægrotus, vel alia honesta de causa, in domo privata exorcizari poterit.
  11. Admoneatur obsessus, si mente et corpore valeat, ut pro se oret Deum, ac jejunet, et sacra confessione et communione sæpius ad arbitrium Sacerdotis se muniat; et dum exorcizatur, totum se colligat, et ad Deum convertat ac firma fide salutem ab eo deposcat cum omni humilitate.

    Et cum vehementius vexatur, patienter sustineat, nihil diffidens de auxilio Dei.

  12. Habeat præ manibus, vel in conspectu Crucifixum. Reliquiæ quoque Sanctorum, ubi haberi possint, decenter ac tuto colligatæ, et coopertæ, ad pectus, vel ad caput obsessi reverenter admoveantur; sed caveatur, ne res sacræ indigne tractentur, aut illis a dæmone ulla fiat injuria. Sanctissima vero Eucharista super caput obsessi, aut aliter ejus corpori ne admoveatur, ob irreverentiæ periculum.
  13. Exorcista ne vagetur in multiloquio, aut supervacaneis vel curiosis interrogationibus, præsertim de rebus futuris et occultis, ad suum munus non pertinentibus; sed jubeat immundum spiritum tacere, et ad interrogata tantum respondere; neve ei credatur, si dæmon simularet se esse animam alicujus Sancti, vel defuncti, vel Angelum bonum.
  14. Necessariæ vero interrogationes sunt, ex. gr. de numero et nomine spirituum obsidentium, de tempore quo ingressi sunt, de causa, et aliis hujusmodi. Ceteras autem dæmonis nugas, risus, et ineptias Exorcista cohibeat, aut contemnat, et circumstantes, qui pauci esse debent, admoneat, ne hæc curent, neque ipsi interrogent obsessum; sed potius humiliter et enixe Deum pro eo precentur.
  15. Exorcismos vero faciat ac legat cum imperio, et autoritate, magna fide, et humilitate, atque fervore; et cum viderit spiritum valde torqueri, tunc magis instet et urgeat. Et quoties viderit obsessum in aliqua corporis parte commoveri, aut pungi, aut tumorem alicubi apparere, ibi faciat signum crucis, et aqua benedicta aspergat, quam tunc in promptu habeat.
  16. Observet etiam ad quæ verba dæmones magis contremiscant, et ea sæpius repetat; et quando pervenerit ad comminationem, eam iterum et sæpius proferat, semper pœnam augendo; ac si videat se proficere, in ipsa perseveret per duas, tres, quatuor horas, et amplius prout poterit, donec victoriam consequatur.
  17. Caveat proinde Exorcista, ne ullam medicinam infirmo obsesso præbeat, aut suadeat; sed hanc curam medicis relinquat.
  18. Mulierem exorcizans, semper secum habeat honestas personas, quæ obsessum teneant, dum exagitatur a dæmonio; quæ quidem personæ sint patienti, si fieri potest, cognatione proximæ; atque honestatis memor Exorcista caveat, ne quid dicat, vel faciat, quod sibi, aut aliis occasio esse possit pravæ cogitationis.
  19. Dum exorcizat, utatur sacræ Scripturæ verbis potius, quam suis, aut alienis. Jubeatque dæmonem dicere, an detineatur in illo corpore ob aliquam operam magicam, aut malefica signa, vel instrumenta, quæ si obsessus ore sumpserit, evomat; vel si alibi extra corpus fuerint, ea revelet; et inventa comburantur. Moneatur etiam obsessus, ut tentationes suas omnes Exorcistæ patefaciat.
  20. Si vero obsessus liberatus fuerit, moneatur, ut diligenter sibi caveat a peccatis, ne occasionem dæmoni præbeat in ipsum revertendi, ne fiant novissima hominis illius pejora prioribus. 
error: Content is protected !!