Rituali di Esorcismo

Il potere dei Rituali di Esorcismo: come liberarsi dalle energie negative

149 minuti di lettura

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum
Marc. 16, 15-18

IN ILLO témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit, et baptizátus fuérit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur: In nómine meo dæmónia ejícient: linguis loquéntur novis: serpéntes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt.

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc. 10, 17-20

IN ILLO témpore: Revérsi sunt septuagínta duo cum gáudio, dícentes ad Jesum: Dómine, étiam dæmónia subjiciúntur nóbis in nómine tuo. Et ait illis: Vidébam sátanam sicut fulgur de cælo cadéntem. Ecce dedi vobis potestátem calcándi supra serpéntes, et scorpiónes, et super omnem virtútem inimíci: et nihil vobis nocébit. Verumtamen in hoc nolíte gaudére, quia spíritus vobis subjiciúntur: gaudéte autem, quod nómina vestra scripta sunt in cælis.

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc. 11, 14-22

IN ILLO témpore: Erat Jesus ejíciens dæmónium, et illud erat mutum. Et cum ejecísset dæmónium, locútus est mutus, et admirátæ sunt turbæ. Quidam autem ex eis dixérunt: In Beélzebub príncipe dæmóniorum éjicit dæmónia. Et álii tentántes, signum de cælo quærébant ab eo. Ipse autem ut vidit cogitatiónes eórum, dixit eis: Omne regnum in seípsum divísum desolábitur, et domus supra domum cadet. Si autem et sátanas in seípsum divísus est, quómodo stabit regnum eius? Quia dícitis, in Beélzebub ejício dæmónia. Si autem ego in Beélzebub ejício dæmónia, filii vestri in quo ejíciunt? Ideo ipsi júdices vestri erunt. Porro si in dígito Dei ejício dæmónia: profécto pervénit in vos regnum Dei. Cum fortis armátus custódit átrium suum, in pace sunt ea, quæ póssidet. Si autem fórtior eo supervéniens vícerit eum, univérsa arma ejus áuferet, in quibus confidébat, et spólia ejus distribuet. 

V. Dómine, exaudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spírito tuo.


Orémus.                                                                                                                                     
Oratio.

OMNÍPOTENS Dómine, Verbum Dei Patris, Christe Jesu, Deus et Dóminus univérsæ creatúræ: qui sanctis Apóstolis tuis dedísti potestátem calcándi super serpéntes et scorpiónes: qui inter cétera mirabílium tuórum præcépta dignátus es dícere: Dæmones effugáte: cujus virtúte motus tamquam fulgur de cælo sátanas cécidit: tuum sanctum nomen cum timóre et tremóre supplíciter déprecor, ut indigníssimo mihi servo tuo, data vénia ómnium delictórum meórum, constantem fidem, et potestátem donáre dignéris, ut hunc crudélem dæmonem, bráchii tui sancti munítus poténtia, fidénter et secúrus aggrédiar: per te, Jesu Christe, Dómine Deus noster, qui ventúrus es judicáre vivos et mórtuos, et sæculum per ignem.

R. Amen.

4. Deinde muniat se et obsessum signo crucis, imponat extremam partem stolæ collo ejus, et dextera manu sua capiti ejus imposita, constanter et magna cum fide dicat ea quæ sequuntur:

V. Ecce Crucem Dómini, fúgite, partes advérsæ.
R. Vicit leo de tribu Juda, radix David.

V. Dómine, exaudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spírito tuo. 

Orémus.                                                                                                                                      Oratio.

Deus, et Pater Dómini nostri Jesu Christi, invoco nomen sanctum tuum, et cleméntiam tuam supplex expósco: ut advérsus hunc, et omnem immúndum spíritum, qui vexat hoc plasma tuum, mihi auxilium præstáre dignéris. Per eúmdem Dóminum.

R. Amen.

Exorcismus

EXORCIZO te, immundíssime spíritus, omnis incúrsio adversárii, omne phantasma, omnis légio, in nómine Dómini nostri Jesu † Christi eradicáre, et effugáre ab hoc plásmate Dei † . Ipse tibi ímperat, qui te de supérnis cæælórum in inferióra terræ demérgi præcépit. Ipse tibi ímperat, qui mari, ventis et tempestátibus imperávit. Audi ergo, et time, sátana, inimice fidei, hostis géneris humáni, mortis addúctor, vitæ raptor, justítiæ declinátor, malórum radix, fomes vitiórum, sedúctor hóminum, próditor géntium, incitátor invídiæ, origo avaritiæ, causa discórdiæ, excitátor dolórum: quid stas, et resistis, cum scias, Christum Dóminum vias tuas pérdere? Illum métue, qui in Isaac immolátus est, in Joseph venúndatus, in agno occísus, in hómine crucifixus, deinde inférni triumphátor fuit. Sequentes cruces fiant in fronte obsessi. Recéde ergo in nómine Patris † , et Fílii † , et Spíritus † Sancti: da locum Spirítui Sancto, per hoc signum sanctæ  Crucis Jesu Christi Dómini nostri: Qui cum Patre et eódem Spíritu Sancto vivit et regnat Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.

V. Dómine, exaudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spírito tuo.

Orémus.                                                                                                                                      Oratio.

DEUS, cónditor et defénsor géneris humáni, qui hóminem, ad imáginem tuam formásti: réspice super hunc fámulum tuum N., qui (hanc famulam tuam N., quæ) dolis immúndi spíritus appétitur, quem vetus adversárius, antíquus hostis terræ, formídinis horróre circúmvolat, et sensum mentis humánæ stupóre defígit, terróre contúrbat, et metu trépidi timóris exágitat. Reppélle, Dómine, virtútem diáboli, fallacésque ejus insídias ámove: procul ímpius tentátor aufúgiat: sit nóminis tui signo  (in fronte) fámulus tuus munítus (fámula tua muníta) et in ánimo tutus (-a) et córpore. (Tres cruces sequentes fiant in pectore dæmoniaci). Tu péctoris  hujus intérna custódias. Tu víscera  regas. Tu  cor confirmes. In ánima adversatrícis potestátis tentaménta evanéscant. Da, Dómine, ad hanc invocatiónem sanctíssimi nóminis tui grátiam, ut, qui hucúsque terrébat, térritus aufúgiat, et victus abscédat, tibíque possit hic fámulus tuus (hæc fámula tua) et corde firmátus (-a) et mente sincérus (-a), débitum præbére famulátum. Per Dóminum.

R. Amen.

Exorcismus

ADJÚRO TE, serpens antíque, per júdicem vivórum et mortuórum, per factórem tuum, per factórem mundi, per eum, qui habet potestátem mitténdi te in gehénnam, ut ab hoc fámulo Dei N., qui (ab hac fámula Dei N., quæ) ad Ecclésiæ sinum recúrrit, cum metu, et exércitu furóris tui festínus discédas. Adjúro te íterum  (in fronte), non mea infirmitáte, sed virtúte Spíritus Sancti, ut éxeas ab hoc fámulo Dei N., quem (ab hac fámula Dei N., quam) omnípotens Deus ad imáginem suam fecit. Cede ígitur, cede non mihi, sed minístro Christi. Illius enim te urget potéstas, qui te Cruci suæ subjugávit. Illíus bráchium contremísce, qui, devíctis gemítibus inférni, ánimas ad lucem perdúxit. Sit tibi terror corpus hóminis † (in pectore), sit tibi formido imágo Dei  (in fronte). Non resístas nec moréris discédere ad hómine isto, quóniam complácuit Christo in hómine habitáre. Et ne contemnéndum putes, dum me peccatórem nimis esse cognóscis. Imperat tibi Deus  . Imperat tibi majéstas Christi . Imperat tibi Deus Pater , ímperat tibi Deus Fílius  , ímperat tibi Deus Spíritus Sanctus . Imperat tibi sacramentum crucis  . Imperat tibi fides sanctórum Apostolórum Petri et Pauli, et ceterórum Sanctórum . Imperat tibi Mártyrum sanguis . Imperat tibi continéntia Confessórum . Imperat tibia pia Sanctórum et Sanctárum ómnium intercéssio  . Imperat tibi christiánæ fidei misteriórum virtus . Exi ergo, transgréssor. Exi, sedúctor, plene omni dolo et fallácia, virtútis inimice, innocéntium persecútor. Da locum, diríssime, da locum, impiíssime, da locum Christo, in quo nihil invenísti de opéribus tuis: qui te spoliávit, qui regnum tuum destrúxit, qui te victum ligávit, et vasa tua dirípuit: qui te projécit in ténebras exterióres, ubi tibi cum minístris tuis érit præparatus intéritus. Sed quid truculénte renitéris? Quid temerárie detréctas? Reus es omnipoténti Deo, cujus státuta transgressus es. Reus es Fílio ejus Jesu Christo Dómino nostro, quem tentáre ausus es, et crucifígere præsumpsísti. Reus es humáno géneri, cui tuis persuasiónibus mortis venénum propinásti.

Adjuro ergo te, draco nequíssime, in nómine Agni immaculáti, qui ambulávit super áspidem et basiliscum, qui conculcávit leónem et dracónem, ut discédas ab hoc hómine  (fiat signum crucis in fronte), discédas ab Ecclésia Dei  (fiat signum crucis super circumstantes): contremísce, et éffuge, invocáto nómine Dómini illíus, quem ínferi tremunt: cui virtútes cælórum, et Potestátes, et Dominatiónes subjéctæ sunt: quem Chérubim et Séraphim indeféssis vócibus laudant, dícentes: Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Imperat tibi Verbum caro factum. Imperat tibi natus  ex Vírgine. Imperat tibi Jesus Nazarénus, qui te, cum discípulos ejus contémneres, elísum atque prostrátum exíre præcépit ab hómine: quo præsénte, cum te ab hómine separásset, nec porcórum gregem íngredi præsumébas. Recéde ergo nunc adjurátus in nómine ejus  ab hómine, quem ipse plasmávit. Durum est tibi velle resístere . Durum est tibi contra stímulum calcitráre . Quia quanto tárdius exis, tanto magis tibi supplícium crescit, quia non hómines contémnis, sed illum, qui dominátur vivórum et mortuórum, qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et sæculum per ignem.

R. Amen.

V. Dómine, exaudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spírito tuo.


Orémus.                                                                                                                                     
Oratio.

Deus cæli, Deus terræ, Deus Angelórum, Deus Archangelórum, Deus Prophetárum, Deus Apostolórum, Deus Mártyrum, Deus Vírginum, Deus, qui potestátem habes donáre vitam post mortem, réquiem post labórem: quia non est álius Deus præter te, nec esse póterit verus, nisi tu, Creátor cæli et terræ, qui verus Rex es, et cujus regni non erit finis; humíliter majestáti glóriæ tuæ súpplico, ut hunc fámulum tuum (hanc fámulam tuam) de immúndis spíritibus liberáre dignéris. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Exorcismus

ADJÚRO ergo te, omnis immundíssime spíritus, omne phantásma, omnis incúrsio sátanæ, in nómini Jesu Christi  Nazaréni, qui post lavácrum Joánnis in desértum ductus est, et te in tuis sédibus vicit: ut, quem ille de limo terræ ad honórem gloriæ suæ formávit, tu désinas impugnáre: et in hómine miserábili non humánam fragilitátem, sed imáginem omnipoténtis Dei contremíscas. Cede ergo Deo , qui te, et malítiam tuam in Pharaóne, et in exércitu ejus per Moysen servum suum in abýssum demérsit. Cede Deo , qui te per fidelíssimum servum suum David de rege Saule spirituálibus cánticis pulsum fugávit. Cede Deo , qui te in Juda Iscarióti proditóre damnávit. Ille enim te divínis  verbéribus tangit, in cujus conspéctu cum tuis legiónibus tremens et clamans dixísti: Quid nobis et tibi, Jesu, Fili Dei altíssimi? Venísti huc ante tempus torquére nos? Ille te perpétuis flammis urget, qui in fine témporum dictúrus est impiis: Discédite a me, maledícti, in ignem ætérnum, qui parátus est diábolo et ángelis ejus. Tibi enim, ímpie, et ángelis tuis vermes erunt, qui nunquam moriéntur. Tibi, et ángelis tuis inextinguíbile præparátur incendium: quia tu es prínceps maledícte homicídii, tu auctor incéstus, tu sacrilegórum caput, tu actiónum pessimárum magister, tu hæreticórum doctor, tu totius obscœnitàtis invéntor. Exi ergo , ímpie, exi , sceleráte, exi cum omni fallácia tua: quia hóminem templum suum esse vóluit Deus. Sed quid diútius moráris hic? Da honórem Deo Patri  omnipoténti, cui omne genu fléctitur. Da locum Dómino Jesu  Christo, qui pro hómine sánguinem suum sacratíssimum fudit. Da locum Spíritui  Sancto, qui per beátum Apóstolum suum Petrum te maniféste stravit in Simóne mago; qui falláciam tuam in Ananía et Saphíra condemnávit; qui te in Heróde rege honórem Deo non dante percússit; qui te in mago Elyma per Apóstolum suum Paulum cæcitátis calígine pérdidit, et per eúndem de Pythonissa verbo ímperans exíre præcépit. Discéde ergo nunc , discéde , sedúctor. Tibi erémus sedes est. Tibi habitátio serpens est: humiliáre, et prostérnere. Jam non est différendi tempus. Ecce enim dominátor Dóminus próximat cito, et ignis ardébit ante ipsum, et præcédet, et inflammábit in circúitu inimícos ejus. Si enim hóminem fefélleris, Deum non póteris irridére. Ille te ejicit, cujus óculis nihil occúltum est. Ille te expéllit, cujus virtúti univérsa subjécta sunt. Ille te exclúdit, qui tibi, et ángelis tuis præparávit ætérnam gehénnam; de cujus ore exíbit gládius acútus: qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos et sæculum per ignem.

R. Amen.

5. Prædicta omnia, quatenus opus sit, repeti possunt, donec obsessus sit omnino liberatus.

6. Juvabit præterea plurimum super obsessum sæpe repetere Pater noster, Ave Maria et Credo, atque hæc, quæ infra notantur, devote dicere.

Canticum Magníficat; in fine Glória Patri. Canticum Benedíctus; in fine Glória Patri.

error: Content is protected !!